Kreuzbruch
Leporello
Wickelfalz
ZickZackfalz
3 Messerschnitt
Einzelschnitte

Kreuzbruch

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. (2) nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. sed dux atque Imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest. (4) sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. (5) quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto Studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa petunt, neque regerentur mägis quam regerent casus et eo magm'tudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequontur. (2) igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt.
(3) postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sie finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus aeternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta neque ipse habetur. (4) quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum Ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, quom praesertim tarn multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. (2) nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tarnen importunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant. (3) frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; (4) nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
 
Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. (2) qüoius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet Studium meum laudando extollere. atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae imponant, certe quibus maxuma industria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. (4) qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus
•  zurück zum Anfang dieser Seite