![]() |
![]() |
||||||||||||||||
Mitgliedsbetriebe der InnungVerum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. (2) nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tarnen importunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant. (3) frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; (4) nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum. (2) qüoius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet Studium meum laudando extollere.
Kontakt zur Buchbinder-Innung Münster (BIMS) zurück zum Anfang dieser Seite |